monumenta.ch > Cassianus > sectio 10

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 17, 10
Nec quemquam moveat quod Deus missurum se serpentes regulos, qui eos quorum criminibus offenditur mordeant, comminatur . Nam licet certum sit Deum auctorem invidiae esse non posse, aequum tamen et divino dignum iudicio est, ut dum bona data humilibus conferuntur, et superbis ac reprobis denegantur, eos qui secundum Apostolum tradi in reprobum sensum merentur, quasi ab ipso missa percutiat et consumat invidia, secundum illud: Ipsi me ad aemulationem irritaverunt in non Deo, et ego ad aemulationem inducam eos in non gente . Hac beatus Piammon disputatione desiderium nostrum, quo de primis coenobii scholis ad secundum anachoreseos gradum tendere coeperamus, ardentius inflammavit.